Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
  2. Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
  3. Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
  4. et venit, adversique infigitur arbore mali.
  5. Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
  6. ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
  7. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
  8. alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
  9. Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
  10. non valuit: nodos et vincula linea rupit,
  11. quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
  12. illa notos atque alta volans in nubila fugit.
  13. Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
  14. tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
  15. iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
  16. plaudentem nigra figit sub nube columbam.
  17. Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
  18. aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
  19. Amissa solus palma superabat Acestes;
  20. qui tamen aerias telum contendit in auras,