Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
  2. tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
  3. Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
  4. quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
  5. Ducere dona iube. Cuncti simul ore fremebant
  6. Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
  7. Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
  8. proximus ut viridante toro consederat herbae:
  9. Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
  10. tantane tam patiens nullo certamine tolli
  11. dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
  12. nequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
  13. Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?
  14. Ille sub haec: Non laudis amor, nec gloria cessit
  15. pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
  16. sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
  17. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
  18. exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
  19. haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
  20. venissem, nec dona moror. Sic deinde locutus