Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem
- auxilia, et fractis discentem currere remis
- Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
- consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
- Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:
- quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
- Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
- instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
- Hi proprium decus et partum indignantur honorem
- ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
- hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
- Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
- ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
- fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
- Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
- vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
- constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
- porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.
- Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
- Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,