Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
- Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
- spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
- Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
- consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
- Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
- sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
- quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
- fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
- si modo rite memor servata remetior astra.
- Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos
- iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
- Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
- quove magis fessas optem demittere naves,
- quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
- et patris Anchisae gremio complectitur ossa?
- Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
- intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
- et tandem laeti notae advertuntur harenae.
- At procul ex celso miratus vertice montis