Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
  2. talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
  3. Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
  4. tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen,
  5. una dolo divom si femina victa duorum est!
  6. Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
  7. suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
  8. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
  9. Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
  10. exercemus? Habes, tota quod mente petisti:
  11. ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
  12. Communem hunc ergo populum paribusque regamus
  13. auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
  14. dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.
  15. Olli—sensit enim simulata mente locutam,
  16. quo regnum Italiae Libycas averteret oras—
  17. sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens
  18. abnuat, aut tecum malit contendere bello,