Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
  2. Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
  3. Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
  4. abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
  5. ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,
  6. semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
  7. cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
  8. Illa, graves oculos conata attollere, rursus
  9. deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
  10. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
  11. ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
  12. quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
  13. Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
  14. difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
  15. quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
  16. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
  17. sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
  18. nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
  19. abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
  20. Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,