Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Sed tamen idem olim curru succedere sueti
  2. quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
  3. spes et pacis ait. Tum numina sancta precamur
  4. Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
  5. et capita ante aras Phrygio velamur amictu;
  6. praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
  7. Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
  8. Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
  9. cornua velatarum obvertimus antemarum,
  10. Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
  11. Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti
  12. cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
  13. Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
  14. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
  15. et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
  16. audimus longe fractasque ad litora voces,
  17. exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
  18. Et pater Anchises: Nimirum haec illa Charybdis:
  19. hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
  20. Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!