Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
  2. iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
  3. natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
  4. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
  5. eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
  6. Ascanium patremque meum iuxtaque Creüsam
  7. alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
  8. Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
  9. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
  10. proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.
  11. Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
  12. insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
  13. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx
  14. haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
  15. Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
  16. sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
  17. hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
  18. cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
  19. Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
  20. cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.