Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno
  2. disce omnes.
  3. Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
  4. constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
  5. Heu, quae nunc tellus inquit quae me aequora possunt
  6. accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat,
  7. cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
  8. Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?
  9. Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
  10. impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus,
  11. quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
  12. Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
  13. Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
  14. vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
  15. hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
  16. finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
  17. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
  18. Belidae nomen Palamedis et incluta fama
  19. gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
  20. insontem infando indicio, quia bella vetabat,