Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
- seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
- Undique visendi studio Troiana iuventus
- circumfusa ruit, certantque inludere capto.
- Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno
- disce omnes.
- Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
- constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
- Heu, quae nunc tellus inquit quae me aequora possunt
- accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat,
- cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
- Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?
- Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
- impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus,
- quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
- Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
- Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
- vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
- hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
- finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.