Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,
- apparent; primi clipeos mentitaque tela
- adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.
- Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus
- Penelei dextra divae armipotentis ad aram
- procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus
- qui fuit in Teucris et servantissimus aequi:
- dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque
- confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
- labentem pietas nec Apollinis infula texit.
- Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
- testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
- vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent
- ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,
- Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
- iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;
- protinus ad sedes Priami clamore vocati.
- Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
- bella forent, nulli tota morerentur in urbe.
- Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis