Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Quis cladem illius noctis, quis funera fando
- explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
- Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
- plurima perque vias sternuntur inertia passim
- corpora, perque domos et religiosa deorum
- limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
- quondam etiam victis redit in praecordia virtus
- victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
- luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
- Primus se, Danaum magna comitante caterva,
- Androgeos offert nobis, socia agmina credens
- inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
- Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
- segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
- Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.
- Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
- fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
- Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
- inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
- pressit humi nitens, trepidusque repente refugit