Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello
- moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae
- substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
- instamus tamen inmemores caecique furore,
- et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
- Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
- ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
- Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
- ille dies, festa velamus fronde per urbem.
- [*](Aeneas narrates through line 715 in Book 3. A quotation mark appears here; this quote is never closed in print and has been omitted.)Vertitur interea caelum et ruit oceano nox,
- involvens umbra magna terramque polumque
- Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
- conticuere, sopor fessos complectitur artus:
- et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
- a Tenedo tacitae per amica silentia lunae
- litora nota petens, flammas cum regia puppis
- extulerat, fatisque deum defensus iniquis
- inclusos utero Danaos et pinea furtim
- laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
- reddit equus, laetique cavo se robore promunt