Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. arma deosque parant comites, pelagoque remenso
  2. improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.
  3. Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
  4. effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
  5. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
  6. roboribus textis caeloque educere iussit,
  7. ne recipi portis, aut duci in moenia possit,
  8. neu populum antiqua sub religione tueri.
  9. Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
  10. tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum
  11. convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
  12. sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
  13. ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
  14. venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
  15. Talibus insidiis periurique arte Sinonis
  16. credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
  17. quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,
  18. non anni domuere decem, non mille carinae.
  19. Hic aliud maius miseris multoque tremendum
  20. obicitur magis, atque improvida pectora turbat.