Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
  2. Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
  3. idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,
  4. hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
  5. Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
  6. ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
  7. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
  8. Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
  9. moliri, et longo fessi discedere bello;
  10. fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti
  11. interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
  12. Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
  13. staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
  14. Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
  15. mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
  16. Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
  17. cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
  18. sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
  19. Argolica. Volgi quae vox ut venit ad auris,
  20. obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit