Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
  2. saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,
  3. ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
  4. Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
  5. deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
  6. ulterius temptare veto. Sic Iuppiter orsus;
  7. sic dea submisso contra Saturnia voltu:
  8. Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
  9. Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
  10. nec tu me aeria solam nunc sede videres
  11. digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
  12. starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
  13. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
  14. suasi et pro vita maiora audere probavi,
  15. non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
  16. adiuro Stygii caput implacabile fontis,
  17. una superstitio superis quae reddita divis.
  18. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
  19. Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
  20. pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: