Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
  2. Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
  3. et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes
  4. undique enim densa Teucri inclusere corona,
  5. atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
  6. Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
  7. interdum genua impediunt cursumque recusant,
  8. insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
  9. inclusum veluti siquando flumine nanctus
  10. cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae
  11. venator cursu canis et latratibus instat;
  12. ille autem, insidiis et ripa territus alta,
  13. mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
  14. haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
  15. increpuit malis morsuque elusus inani est.
  16. Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
  17. responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
  18. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,
  19. nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
  20. Aeneas mortem contra praesensque minatur