Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?
  2. Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
  3. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
  4. aurigae currumque et equos et lora regebat,
  5. talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur
  6. Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
  7. sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
  8. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
  9. et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
  10. Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.
  11. Turnus ad haec:
  12. O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
  13. foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
  14. et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
  15. demissam tantos voluit te ferre labores?
  16. An fratris miseri letum ut crudele videres?
  17. Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
  18. Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
  19. Murranum, quo non superat mihi carior alter,
  20. oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.