Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. tum demum movet arma leo gaudetque comantis
  2. excutiens cervice toros fixumque latronis
  3. inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
  4. haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
  5. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
  6. Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
  7. ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
  8. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
  9. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
  10. desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
  11. et solus ferro crimen commune refellam,
  12. aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.
  13. Olli sedato respondit corde Latinus:
  14. O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
  15. virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
  16. consulere atque omnis metuentem expendere casus.
  17. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
  18. multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
  19. sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
  20. nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu