Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
  2. ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
  3. labitur exsanguis, labuntur frigida leto
  4. lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
  5. Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
  6. adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
  7. quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
  8. Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
  9. conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
  10. Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
  11. succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
  12. Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
  13. ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
  14. paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
  15. et captum leto posuit caput, arma relinquunt,
  16. vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
  17. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
  18. sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
  19. incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
  20. Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.