Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- infantem fugiens media inter proelia belli
- sustulit exsilio comitem matrisque vocavit
- nomine Casmillae mutata parte Camillam.
- Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
- solorum nemorum: tela undique saeva premebant
- et circumfuso volitabant milite Volsci.
- Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
- spumabat ripis: tantus se nubibus imber
- ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
- tardatur caroque oneri timet. Omnia secum
- versanti subito vix haec sententia sedit.
- Telum immane manu valida quod forte gerebat
- bellator, solidum nodis et robore cocto,
- huic natam, libro et silvestri subere clausam,
- implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
- quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
- Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
- ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
- tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,
- diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.