Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
- agger murorum nec inundant sanguine fossae.
- Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
- argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
- Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis
- insignis agros. Possit quid vivida virtus,
- experiare licet; nec longe scilicet hostes
- quaerendi nobis: circumstant undique muros.
- Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors
- ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
- semper erit?
- Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum
- arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
- sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
- procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
- Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
- et quos mille die victor sub Tartara misi,
- inclusus muris hostilique aggere saeptus.
- Nulla salus bello. Capiti cane talia, demens,
- Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno