Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
  2. surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
  3. Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
  4. consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,
  5. quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
  6. Det libertatem fandi flatusque remittat
  7. cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
  8. (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
  9. lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
  10. consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
  11. castra fugae fidens et caelum territat armis.
  12. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
  13. Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
  14. adicias nec te ullius violentia vincat,
  15. quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
  16. des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
  17. Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
  18. ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
  19. cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
  20. Quid miseros totiens in aperta pericula cives