Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. testatur, solum posci in certamina Turnum.
  2. Multa simul contra variis sententia dictis
  3. pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
  4. multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
  5. Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
  6. ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
  7. legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
  8. tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
  9. nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
  10. quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
  11. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
  12. Fatalem Aenean manifesto numine ferri
  13. admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
  14. Ergo concilium magnum primosque suorum
  15. imperio accitos alta intra limina cogit.
  16. olli convenere fluuntque ad regia plenis
  17. tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo
  18. et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
  19. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
  20. quae referant, fari iubet et responsa reposcit