Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. impediat segnisve metu sententia tardet.
  2. Interea socios inhumataque corpora terrae
  3. mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
  4. Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis
  5. hanc patriam peperere suo, decorate supremis
  6. muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
  7. mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
  8. abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
  9. Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
  10. corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
  11. servabat senior, qui Parrhasio Evandro
  12. armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
  13. tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
  14. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
  15. et maestum Iliades crinem de more solutae.
  16. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
  17. ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
  18. pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
  19. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
  20. ut vidit levique patens in pectore vulnus