Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
  2. subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
  3. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
  4. turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
  5. Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
  6. quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
  7. primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
  8. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
  9. Arma parate animis et spe praesumite bellum,