Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
  2. Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
  3. uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
  4. et furiis agitatus amor et conscia virtus.
  5. Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
  6. Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
  7. Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
  8. incipias conferre manum.
  9. Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
  10. Ille autem: Quid me erepto, saevissime, nato
  11. terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
  12. Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
  13. Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
  14. dona prius. Dixit telumque intorsit in hostem;
  15. inde aliud super atque aliud figitque volatque
  16. ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
  17. Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
  18. tela manu iaciens, ter secum Troïus heros
  19. immanem aerato circumfert tegmine silvam.
  20. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet