Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:
  2. Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
  3. viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti
  4. et caput Aeneae referes Lausique dolorum
  5. ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
  6. occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
  7. iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.
  8. Dixit et exceptus tergo consueta locavit
  9. membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
  10. aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
  11. Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
  12. uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
  13. et furiis agitatus amor et conscia virtus.
  14. Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
  15. Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
  16. Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
  17. incipias conferre manum.
  18. Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
  19. Ille autem: Quid me erepto, saevissime, nato
  20. terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.