Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
  2. At vero ut voltum vidit morientis et ora,
  3. ora modis Anchisiades pallentia miris,
  4. ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
  5. et mentem patriae subiit pietatis imago.
  6. Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
  7. quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
  8. Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
  9. manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
  10. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
  11. Aeneae magni dextra cadis. Increpat ultro
  12. cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
  13. sanguine turpantem comptos de more capillos.
  14. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
  15. volnera siccabat lymphis corpusque levabat
  16. arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis
  17. dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
  18. Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
  19. colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
  20. multa super Lauso rogitat multumque remittit