Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
  2. Tu potes Aenean manibus subducere Graium
  3. proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
  4. tu potes in totidem classem convertere nymphas:
  5. nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
  6. Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
  7. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
  8. quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
  9. Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
  10. conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
  11. obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
  12. Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
  13. Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
  14. aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
  15. Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
  16. haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.
  17. Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
  18. caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
  19. cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
  20. murmura, venturos nautis prodentia ventos.