Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quid tempestatum regem ventosque furentis
  2. Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
  3. Nunc etiam manis, haec intemptata manebat
  4. sors rerum, movet et superis immissa repente
  5. Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
  6. Nil super imperio moveor: speravimus ista,
  7. dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
  8. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
  9. dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
  10. exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis
  11. incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
  12. Aeneas sane ignotis iactetur in undis
  13. et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
  14. hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
  15. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
  16. Idaliaeque domus: positis inglorius armis
  17. exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
  18. Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde