Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
  2. stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra
  3. extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
  4. Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
  5. tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
  6. Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
  7. cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
  8. At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
  9. Ausoniis, donec versas ad litora puppes
  10. respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
  11. Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
  12. funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
  13. non secus ac liquida siquando nocte cometae
  14. sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
  15. ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
  16. nascitur et laevo contristat lumine caelum.
  17. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
  18. litora praecipere et venientis pellere terra.
  19. ultro animos tollit dictis atque increpat ultro
  20. Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;