Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
  2. infit; eo dicente deum domus alta silescit
  3. et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
  4. tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
  5. Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
  6. Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
  7. haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
  8. quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
  9. Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.
  10. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur
  11. sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
  12. Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
  13. fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
  14. Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
  15. per pice torrentis atraque voragine ripas
  16. adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
  17. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
  18. surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
  19. Interea Rutuli portis circum omnibus instant
  20. sternere caede viros et moenia cingere flammis.