Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
  2. conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
  3. sideream in sedem, terras unde arduus omnis
  4. castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
  5. Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
  6. Caelicolae magni, quianam sententia vobis
  7. versa retro tantumque animis certatis iniquis?
  8. Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
  9. Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos
  10. aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
  11. Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
  12. cum fera Karthago Romanis arcibus olim
  13. exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
  14. tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
  15. Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.
  16. Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
  17. pauca refert:
  18. O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
  19. Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
  20. Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feratur