Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. fortia facta patrum, series longissima rerum
  2. per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
  3. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
  4. passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
  5. Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
  6. omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
  7. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
  8. ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
  9. et circumtextum croceo velamen acantho,
  10. ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
  11. Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
  12. extulerat, matris Ledae mirabile donum:
  13. praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
  14. maxima natarum Priami, colloque monile
  15. bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
  16. Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
  17. At Cytherea novas artes, nova pectore versat
  18. Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
  19. pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
  20. incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;