Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. hinc populum late regem belloque superbum
  2. venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
  3. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
  4. prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—
  5. necdum etiam causae irarum saevique dolores
  6. exciderant animo: manet alta mente repostum
  7. iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
  8. et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
  9. His accensa super, iactatos aequore toto
  10. Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
  11. arcebat longe Latio, multosque per annos
  12. errabant, acti fatis, maria omnia circum.
  13. Tantae molis erat Romanam condere gentem!
  14. Vix e conspectu Siculae telluris in altum
  15. vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
  16. cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
  17. haec secum: Mene incepto desistere victam,
  18. nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
  19. Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
  20. Argivum atque ipsos potuit submergere ponto,