Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.
  2. Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
  3. collectasque fugat nubes, solemque reducit.
  4. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
  5. detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;
  6. et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
  7. atque rotis summas levibus perlabitur undas.
  8. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
  9. seditio, saevitque animis ignobile volgus,
  10. iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat;
  11. tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
  12. conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
  13. ille regit dictis animos, et pectora mulcet,—
  14. sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
  15. prospiciens genitor caeloque invectus aperto
  16. flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
  17. Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
  18. contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
  19. Est in secessu longo locus: insula portum
  20. efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto