Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
  2. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
  3. litora, multum ille et terris iactatus et alto
  4. vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
  5. multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
  6. inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
  7. Albanique patres, atque altae moenia Romae.
  8. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
  9. quidve dolens, regina deum tot volvere casus
  10. insignem pietate virum, tot adire labores
  11. impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?
  12. Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
  13. Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
  14. ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
  15. quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
  16. posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
  17. hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
  18. si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
  19. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
  20. audierat, Tyrias olim quae verteret arces;