Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. contemplator: aquas dulces et frondea semper
  2. tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores,
  3. trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
  4. tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
  5. ipsae consident medicatis sedibus, ipsae
  6. intima more suo sese in cunabula condent.
  7. Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus
  8. regibus incessit magno discordia motu,
  9. continuoque animos vulgi et trepidantia bello
  10. corda licet longe praesciscere; namque morantes
  11. Martius ille aeris rauci canor increpat et vox
  12. auditur fractos sonitus imitata tubarum;
  13. tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant
  14. spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
  15. et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
  16. miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
  17. Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,
  18. erumpunt portis; concurritur, aethere in alto
  19. fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
  20. praecipitesque cadunt; non densior aere grando,