Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. “Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
  2. ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
  3. si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,
  4. invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri
  5. pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
  6. En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
  7. quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
  8. omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
  9. Quin age et ipsa manu felices erue silvas,
  10. fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,
  11. ure sata et validam in vites molire bipennem,
  12. tanta meae si te ceperunt taedia laudis.”
  13. At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
  14. sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae
  15. carpebant hyali saturo fucata colore,
  16. drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
  17. caesariem effusae nitidam per candida colla,
  18. Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,
  19. Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
  20. altera tum primos Lucinae experta labores,