Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. at suffire thymo cerasque recidere inanes
  2. quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit
  3. stellio et lucifugis congesta cubilia blattis
  4. immunisque sedens aliena ad pabula fucus
  5. aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,
  6. aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae
  7. laxos in foribus suspendit aranea casses.
  8. Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
  9. incumbent generis lapsi sarcire ruinas
  10. complebuntque foros et floribus horrea texent.
  11. Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
  12. vita tulit, tristi languebunt corpora morbo—
  13. quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
  14. continuo est aegris alius color, horrida vultum
  15. deformat macies, tum corpora luce carentum
  16. exportant tectis et tristia funera ducunt;
  17. aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
  18. aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
  19. ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
  20. Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,