Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum
  2. et liquida et durum Bacchi domitura saporem.
  3. At cum incerta volant caeloque examina ludunt
  4. contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,
  5. instabiles animos ludo prohibebis inani.
  6. Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas
  7. eripe; non illis quisquam cunctantibus altum
  8. ire iter aut castris audebit vellere signa.
  9. Invitent croceis halantes floribus horti
  10. et custos furum atque avium cum falce saligna
  11. Hellespontiaci servet tutela Priapi.
  12. Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
  13. tecta serat late circum, cui talia curae;
  14. ipse labore manum duro terat, ipse feraces
  15. figat humo plantas et amicos inriget imbres.
  16. Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum
  17. vela traham et terris festinem advertere proram,
  18. forsitan et, pingues hortos quae cura colendi
  19. ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,
  20. quoque modo potis gauderent intiba rivis