Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
  2. altius ad vivum persedit et horrida cano
  3. bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
  4. sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
  5. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
  6. perfundunt, udisque aries in gurgite villis
  7. mersatur missusque secundo defluit amni;
  8. aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
  9. et spumas miscent argenti et sulfura viva
  10. Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
  11. scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
  12. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
  13. quam si quis ferro potuit rescindere summum
  14. ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
  15. dum medicas adhibere manus ad volnera pastor
  16. abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
  17. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
  18. cum furit atque artus depascitur arida febris,
  19. profuit incensos aestus avertere et inter
  20. ima ferire pedis salientem sanguine venam,