Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
  2. non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
  3. non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
  4. ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.
  5. In manibus terrae; non hic te carmine ficto
  6. atque per ambages et longa exorsa tenebo.
  7. Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
  8. infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
  9. quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
  10. inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
  11. exuerint silvestrem animum cultuque frequenti
  12. in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
  13. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
  14. hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
  15. nunc altae frondes et rami matris opacant
  16. crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
  17. Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos
  18. tarda venit seris factura nepotibus umbram,
  19. pomaque degenerant sucos oblita priores
  20. et turpis avibus praedam fert uva racemos.