Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
  2. transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
  3. Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
  4. est numerus; neque enim numero conprendere refert;
  5. quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
  6. discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
  7. aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,
  8. nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
  9. Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
  10. fluminibus salices crassisque paludibus alni
  11. nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
  12. litora myrtetis laetissima; denique apertos
  13. Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
  14. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem
  15. Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
  16. divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
  17. fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
  18. Quid tibi odorato referam sudantia ligno
  19. balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
  20. Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,