Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,
  2. nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
  3. virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
  4. Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plena
  5. muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
  6. floret ager, spumat plenis vindemia labris—
  7. huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto
  8. tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
  9. Principio arboribus varia est natura creandis.
  10. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
  11. sponte sua veniunt camposque et flumina late
  12. curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
  13. populus et glauca canentia fronde salicta;
  14. pars autem posito surgunt de semine, ut altae
  15. castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet
  16. aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
  17. Pullulat ab radice aliis densissima silva,
  18. ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
  19. parva sub ingenti matris se subicit umbra.
  20. Hos natura modos primum dedit, his genus omne