Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. inposuit natura locis, quo tempore primum
  2. Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
  3. unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
  4. pingue solum primis extemplo a mensibus anni
  5. fortes invertant tauri glaebasque iacentis
  6. pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
  7. at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
  8. Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
  9. illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
  10. hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.
  11. Alternis idem tonsas cessare novalis
  12. et segnem patiere situ durescere campum;
  13. aut ibi flava seres mutato sidere farra,
  14. unde prius laetum siliqua quassante legumen
  15. aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
  16. sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
  17. Urit enim lini campum seges, urit avenae,
  18. urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
  19. sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
  20. ne saturare fimo pingui pudeat sola neve