Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Proluit insano contorquens vertice silvas
  2. fluviorum rex Eridanus camposque per omnis
  3. cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
  4. tristibus aut extis fibrae adparere minaces
  5. aut puteis manare cruor cessavit et altae
  6. per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
  7. Non alias caelo ceciderunt plura sereno
  8. fulgura nec diri totiens arsere cometae.
  9. ergo inter sese paribus concurrere telis
  10. Romanas acies iterum videre Philippi;
  11. nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
  12. Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
  13. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
  14. agricola incurvo terram molitus aratro
  15. exesa inveniet scabra robigine pila
  16. aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis
  17. grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
  18. Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
  19. quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
  20. hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo