Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
  2. concipiunt: hinc ille avium concentus in agris
  3. et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
  4. Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
  5. ordine respicies, numquam te crastina fallet
  6. hora neque insidiis noctis capiere serenae.
  7. Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
  8. si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,
  9. maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;
  10. at si virgineum suffuderit ore ruborem,
  11. ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
  12. Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
  13. pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
  14. totus et ille dies et qui nascentur ab illo
  15. exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,
  16. votaque servati solvent in litore nautae
  17. Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
  18. Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
  19. signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
  20. et quae mane refert et quae surgentibus astris.