Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
  2. quique novas alitis non ullo semine fruges,
  3. quique satis largum caelo demittitis imbrem;
  4. tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
  5. concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,
  6. terrarumque velis curam et te maximus orbis
  7. auctorem frugum tempestatumque potentem
  8. accipiat, cingens materna tempora myrto,
  9. an deus inmensi venias maris ac tua nautae
  10. numina sola colant, tibi serviat ultima Thule
  11. teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
  12. anne novum tardis sidus te mensibus addas,
  13. qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
  14. panditur—ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
  15. Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit—
  16. quidquid eris,—nam te nec sperant Tartara regem
  17. nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
  18. quamvis Elysios miretur Graecia campos
  19. nec repetita sequi curet Proserpina matrem—
  20. da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis